Privacy Policy Cookie Policy

Domus > Missa > Oratio Ante Confessionem Sacramentalem

Oratio Ante
Confessionem
Sacramentalem

Confessione

SUSCIPE confessionem meam, piissime ac clementissime Domine Iesu Christe, unica spes salutis animæ meæ, et da mihi, obsecro, contritionem cordis et lacrimas oculis meis, ut defleam diebus ac noctibus omnes neglegentias meas cum humilitate et puritate cordis.

Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine. Si iratus fueris contra me, quem adiutorem quæram? Quis miserebitur iniquitatibus meis? Memento mei, Domine, qui Cananæam et Publicanum vocasti ad pænitentiam, et Petrum lacrimantem suscepisti. Domine, Deus meus, suscipe preces meas.

Salvator mundi, Iesu bone, qui te crucis morti dedisti, ut peccatores salvos faceres, respice me miserum peccatorem, invocantem nomen tuum, et noli sic attendere malum meum ut obliviscaris bonum tuum. Et si commisi unde me damnare potes, tu non amisisti unde salvare soles.

Parce ergo mihi, qui es Salvator meus, et miserere peccatrici animæ meæ. Solve vincula eius, sana vulnera. Domine Iesu, te desidero, te quæro, te volo: ostende mihi faciem tuam et salvus ero.

Emitte igitur, piissime Domine, meritis purissimæ et immaculatæ semper Virginis Genetricis tuæ Mariæ, et Sanctorum tuorum, lucem tuam et veritatem tuam in animam meam, quæ omnes defectus meos in veritate mihi ostendat, quos confiteri me oportet, atque iuvet et doceat ipsos plene et contrito corde explicare. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.