Privacy Policy Cookie Policy

Domus > Preces > Antiphonarium Marianum

Ave Maria

Madonna

Ave Maria, grátia plena, Dòminus tècum, benedìcta tu in mulièribus, et benedìctus fructus vèntris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatòribus, nunc et in hora mortis nòstræ. Amen.


Salve Regina

Salve, Regina, mater misericòrdiæ, vita, dulcèdo et spes nostra, salve. Ad te clamámus, èxsules fìlii Hèvæ, ad te suspirámus, gemèntes et flèntes in hac lacrimárum valle. èia èrgo, advocáta nostra, ìllos tùos misericòrdes oculos ad nos convèrte. Et Iesum, benedìctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsìlium ostènde. O clèmens, o pia, o dulcis Virgo Maria.


Regina Caeli (Laetare)

Angelus

Regina cæli lætare, alleluia.
Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.


Angelus

Angelus Dòmini nuntiávit Marìæ,
R. et concèpit de Spìritu Sancto.

Ave Maria...

V. ècce ancìlla Dòmini,
R. fìat mìhi secùndum verbum tùum.

Ave Maria...

V. Et Verbum cáro factum est,
R. et habitávit in nobis.

Ave Maria...

V. òra pro nòbis sancta Dèi gènetrix,
R. ut digni efficiámur promissiònibus Christi.

Orèmus

Grátiam tuam, quaèsumus Dòmine, mèntibus nostris infùnde, ut qui ángelo nuntiánte Chrìsti fìlii tui incarnatiònem cognòvimus, per passiònem èius et crucem, ad resurrectiònis gloriam perducámur. Per eùndem Christum Dòminum nostrum. Amen.


Magnificat

Magnìficat ánima mea Dòminum,
et exsultávit spìritus mèus in Deo salutári meo,
quìa respèxit humilitátem ancìllæ suæ.
cce ènim ex hoc beátam me dìcent omnes generatiònes,
quìa fecit mìhi magna, qui pòtens est,
et sanctum nòmen èius,
et misericòrdia èius a progènies in progènies
timèntibus èum.
Fecit potèntiam in bráchio suo,
dispèrsit supèrbos mènte còrdis sùi;
depòsuit potèntes de sede
et exaltávit hùmiles,
esurintes implèvit bònis
et dìvites dimìsit inánes.
Suscpit Isræl, pùerum suum,
recordátus misericòrdiæ suæ
sicut locùtus est ad patres nostros,
Abraham et sèmini èius in saècula.


Ave Regina Caelorum

Ave, Regina cælorum,
ave Domina Angelorum,
salve, radix, salve, porta,
ex mundo lux est orta.
Gaude Virgo gloriosa,
super omnes speciosa,
vale o valde decora,
et pro nobis Christum exora.


Alma Redemptoris Mater

Alma Redemptoris Mater,
quæ pervia cœli porta manes,
et stella maris, succurre cadenti,
surgere qui curat, populo:
tu quæ genuisti, natura mirante,
tuum sanctum Genitorem,
Virgo prius ac posterius,
Gabrielis ab ore sumens illud Ave,
peccatorum miserere.


Sub tuum praesidium

Sub tuum præsidium confugimus,
sancta Dei Genitrix;
nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus;
sed a periculis cunctis libera nos sempre,
Virgo gloriosa et benedicta.


Stamat mater

Stabat Mater dolorósa iuxta crucem lacrimósa, dum pendébat Fílius.
Cuius ánimam geméntem, contristátam et doléntem pertransívit gládius.
O quam tristis et afflícta fuit illa benedícta Mater Unigéniti!
Quæ mœrébat et dolébat, et tremébat, cum vidébat nati pœna ínclyti.
Quis est homo, qui non fleret, Christi Matrem si vidéret in tanto supplício?
Quis non posset contristári, piam Matrem contemplári doléntem cum Filio?
Pro peccátis suæ gentis vidit Jesum in torméntis et flagéllis subdtum.
Vidit suum dulcem natum moriéntem desolátum, dum emísit spíritum.
Eia, mater, fons amóris, me sentíre vim dolóris fac, ut tecum lúgeam.
Fac, ut árdeat cor meum in amándo Christum Deum, ut sibi compláceam.


Tota pulchra es, Maria

Tota pulchra es, María ! Tota pulchra es, María!
Et mácula originális non est in te. Et mácula originális non est in te.
Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Isræl,
tu honorificéntia pópuli nostri, tu advocáta peccátorum.
O María, o María ! Virgo prudentíssima, mater clementíssima,
ora pro nobis, intercéde pro nobis ad Dóminum Jesum Christum!